라틴어 문장 검색

ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:29)
discussi fores umbrasque Ditis, et mea iussi prece manes locuntur.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:48)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Recipe turbatum malis.
(세네카, 메데아 7:25)
Quo trepida gressum coniugis thalamis tui effers, alumna, quidve secretum petis turbata vultu?
(세네카, 옥타비아 10:16)
Confusa tristi proximae noctis metu visuque, nutrix, mente turbata feror, defecta sensu.
(세네카, 옥타비아 11:1)
Huc adverte favens virgineum caput, vultu sidereo discute nubila et tristes Erebi minas avidumque fatum.
(세네카, 오이디푸스 6:16)
Omnem paterna regna discutient metum.
(세네카, 오이디푸스 10:16)
quaerit crine lacerato fidem, decus omne turbat capitis, umectat genas:
(세네카, 파이드라 11:42)
aliena quid aequora remis Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas Turbamus sedes?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:13)
fraude est adeptus, fraude turbavit domum,
(세네카, Thyestes 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION