라틴어 문장 검색

atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 16장 1:1)
illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 9:3)
neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 1:4)
de eo quid videatur ipse constitues.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:8)
sed quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 3:4)
iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 4:4)
commovit me, et eo magis quod maximos motus nostrae civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 2:1)
sed me ab eo ita observari scio ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 6:2)
at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:8)
itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:7)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 42:2)
'ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem veniam equos sustinebo, eoque magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:2)
itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:3)
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION