라틴어 문장 검색

His ibi ita gestis, praedictus paganorum exercitus perrexit in Suthrie, quae paga sita est in meridiana Tamesis fluminis ripa ab occidentali parte Cantiae.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 5 8:1)
ibique, cum diu acerrime et animose ex utraque parte pugnatum esset, maxima pars paganae multitudinis funditus deleta et occisa est, ita qualiter nunquam in aliqua regione in una die, ante nec post, ex eis occisam esse audivimus, et Christiani victoriam honorifice tenuerunt et loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 5 8:3)
Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:2)
Romae quoque omni anno magnam pro anima sua pecuniam, id est trecentas mancussas, portari praecepit, quae taliter ibi dividerentur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:8)
Et eodem anno magna paganorum classis de Danubia Britanniam advenit, et in regno Orientalium Saxonum, quod Saxonice 'East-Engle' dicitur, hiemavit, ibique ille exercitus maxima ex parte equester factus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:2)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo primo, praefatus paganorum exercitus iterum ad Northanhymbros equitans Eboracum civitatem adiit, et ibi anno integro mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 31 34:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo secundo, supra memoratus paganorum exercitus per Merciam in Orientales Anglos transivit, et ibi in loco, qui dicitur Theodford hiemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 32 35:1)
Cumque ibi diu utrique resisterent, altero paganorum comite occiso, et maxima exercitus parte deleta, ceterisque fuga elapsis, Christiani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:4)
His ibi ita gestis, post quatuor dies Aethered, rex et Aelfred, frater eius, adunatis viribus congregatoque exercitu, Raedigum adierunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:1)
Ibique diu et atrociter ex utraque parte dimicatum est, sed, proh dolor!
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:3)
Christianis demum terga vertentibus, pagani, victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt, ibique Aethelwulfus praefatus comes inter ceteros occubuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:4)
His ibi gestis, iterum post quatuordecim dies Aethered rex una cum fratre suo Aelfred, adunatis viribus contra paganos pugnaturi, Basengas adierunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 40 43:2)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quarto, praefatus paganorum exercitus Lundoniam adiit, et ibi hyemavit, cum quo Mercii pacem pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 44 47:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quinto, saepe memoratus exercitus Lundoniam deserens, in Northanhymbrorum regionem perrexit, et ibi hyemavit in paga, quae dicitur Lindesig;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 45 48:1)
qui, postquam Romam adierat, non diu vivens, ibi defunctus est, et in Schola Saxonum in ecclesia Sanctae Mariae honorifice sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION