라틴어 문장 검색

opus admirabile semper oderat atque oculos flectebat ab omine mater, arma etiam et veterum exuvias circumdat avorum gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae, ceu grande exsequiis onus atque immensa ferantur membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes fama iuvat, parvique augescunt funere manes, inde ingens lacrimis honor et miseranda voluptas, muneraque in cineres annis graviora feruntur - namque illi et pharetras brevioraque tela dicarat festinus voti pater insontesque sagittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권20)
"sic aequa gemant mihi funera matres Oxygiae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권56)
hic luctus abolere noviqvie funeris auspicium vates, quamquam omina sentit vera, iubet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권76)
te Thebc fraterque palam, te plangeret Argos, te Nemee, tibi Lerna comas Larissaque supplex poneret, Archemori maior colerere sepulcro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권198)
"non has ego pulvere crasso atque cruore genas, meruit quibus iste favorem semivir, infodiam mittamque informe sepulcro corpus et Ocbalio donem lugere magistro?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권323)
"credas bello rediisse, tot instant plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권5)
"non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus, aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres progenuisse reus, lacero tua lustra replevit funere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권106)
spectant tentoria contra Inachia externosque suis in montibus ignes, hi precibus questuque deos, hi Martia tela belligerosque hortantur equos, hi pectora fletu cara premunt miserique rogos et crastina mandant funera, si tenuis demisit lumina somnus, bella gerunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권218)
sanctum et venerabile Diti funus eat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권340)
Ut subitus vates pallentibus incidit umbris letiferasque domos orbisque arcana sepulti rupit et armato turbavit funere manes, horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris tela et equos corpusque movum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권1)
"scit iudicis urna Dictaei verumque potest deprendere Minos, coniugis insidiis et iniquo venditus auro Argolicas acies - unde haec tibi turba recentum umbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae - non ignarus ini:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권53)
"iam non Lernaea videbo tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti, non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum productus, toto pariter tibi funere veni, nil istis ausurus equis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권58)
absistunt turmae, suspectaque tellus omnibus, infidi miles vestigia campi circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae cessat et inferni vitatur honore sepulcri, nuntius hortanti diversa in parte maniplos Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon . advolat et trepidans - steterat nam forte cadenti proximus inspectoque miser pallebat hiatu -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권68)
sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys destituit, non arma sequi, non ferre videtur remus aquas, ipsique minus iam ducere venti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권108)
tune dulces superos atque omne ex ordine alumnum numen ubique sacri resonant paeanes, ubique serta coronatumque merum, nunc funera rident auguris ignari, contraque in tempore certant Tiresian laudare suum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권113)

SEARCH

MENU NAVIGATION