라틴어 문장 검색

tertio, quod pro sodalibus fide iunctis, sede discretis frequenter incutiunt et tuta maerorem, quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 16:4)
nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:5)
namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 14:3)
quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis et spiritalis compotem praedae me domum rettuli.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:5)
itaque singulis maeror ingens, isque plus de altero;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 1:4)
faventes audient cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreatus, una fruemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 9:2)
sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:38)
"sic Phrygiae pensamus gaudia palmae, hi veneris mores, hoc gratae munus alumnae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권28)
erumpit silvis - dant gaudia vires - notaque desueto crepuit senis ungula campo, tunc blandus dextra atque imos demissus in armos pauperibus tectis inducit et admonet antri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권50)
forte et laetus adest - o quantum gaudia formae adiciunt!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권76)
angunt sua gaudia matrem, tunc libare dapes Baccheaque munera Chiron orat et attonitae varia oblectamina nectens elicit extremo chelyn et solantia curas fila movet leviterque expertas pollice chordas dat puero, canit ille libens immania laudum semina:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권84)
"per ego hoc decus et ventura iuventae gaudia, si terras humilemque experta maritum te propter, si progenitum Stygos amne severo armavi - totumque utinam!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권111)
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati attulit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam22)
quae mente reporto gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci5)
hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim carus uterque parens atque in tua gaudia liber, ne quererere genus, raptum sed protinus alvo sustulit exsultans ac prima lucida voce astra salutantem dominus sibi mente dicavit, amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit, fas mihi sanctorum venia dixisse parentum, tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem iura animis sancire datum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus34)

SEARCH

MENU NAVIGATION