라틴어 문장 검색

litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 184:3)
eorum autem quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare satis sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 429:1)
sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 467:2)
Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 493:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 667:2)
certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 242:1)
haec non gloriandi causa rettuli - neque enim ea nunc nostra est fortuna - sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 251:1)
filium postremo Nicomedem senatui commendavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 545:1)
Prusias Bithyniae rex Romam, ut senatui gratias ageret ob victoriam ex Macedonia partam, venit et Nicomeden filium senatui commendavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha13)
tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater, tibi commendo spes opesque meas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 383)
Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, Serv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 151)
atque oppido hercle bene velle illi visus sum, ast non habere cui commendarem capram;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 110)
em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro, em quoi decem talenta dotis detuli, haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 33)
sed, amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION