라틴어 문장 검색

Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia et honores constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말9)
itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말15)
aqua vero non solum potus sed infinitas usu praebendo necessitates, gratas, quod est gratuita, praestat utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말13)
lavrentis praemia pugnae mittit praemia, quae de praeda Laurentis pugnae sustulerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 781)
quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:12)
et mens sibi conscia recti secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6042)
cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere !
(세네카, 행복론, Liber III 108:4)
Ego praemium habeo, tu et praemium et uirum fortem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.22)
sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 3:1)
CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 2:1)
aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 82:4)
ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 6:10)
Magna licet totiens tribuas, maiora daturus Dona, ducum victor, victor et ipse tui, Diligeris populo non propter praemia, Caesar, Te propter populus praemia, Caesar, amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LVI1)
nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION