라틴어 문장 검색

neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 11:1)
ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 16:1)
non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 57:1)
et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 64:2)
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:3)
cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:3)
cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 306:1)
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:2)
dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:1)
plurimus ei de honesto ac bono sermo sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:4)
maxime vero commune est quaerere, an sit honesta, an utilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 81:4)
sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 82:2)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)
Socrates autem seu Plato quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον το`ν τρόπον, ὁ`ν ὑμεῖσ πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 236:1)
nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION