라틴어 문장 검색

nec ignoro quantam mihi , cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 106:3)
nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 238:3)
ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 78:4)
scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt, atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, . abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia, ignoret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 54:2)
quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 68:2)
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo , non vendere operam nec elevare tanti auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 123:3)
non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 135:2)
exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et auiis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장16)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장12)
Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere uelint, abunde illis facundam et compositam orationem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장45)
Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:3)
Nec ignoranti nocent nec scientem iuvant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:7)
Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 11:3)
Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION