라틴어 문장 검색

Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 518)
Ah, Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas, Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 121)
Dabo equidem operam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 185)
Liberatus sum hodie Dave tua opera.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 2115)
Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 221)
sed si quid est Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides, Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 344)
Date operam, et cum silentio animadvertite, Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 24)
Incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas Quam si des operam ut cum ratione insanias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 121)
Tum tu igitur paululum da mihi operae:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2110)
Faciam sedulo ac Dabo operam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3208)
Apud Antiphonem uterque, mater et pater, Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo Introire possem quin viderent me.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 25)
" Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 116)
Ego istuc aetatis non amori operam dabam, Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 191)
Operam dabo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1132)
ibo ac dicam, ut dixeram Operam daturum me, hodie non posse his dare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1136)

SEARCH

MENU NAVIGATION