라틴어 문장 검색

Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:2)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:1)
nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:3)
conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:5)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
hos et custoditos tam diu et exprobratos tam infeste adeo grauiter tulit, ut quidam putent inter causas secessus hanc ei uel praecipuam fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:4)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:3)
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:2)
nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:3)
Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:1)
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:2)
quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto opere et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 5:1)
'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION