라틴어 문장 검색

fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 459:2)
fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 704:4)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
tribus hastis iugum fit humi fixis duabus superque eas transversa una deligata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 310:1)
priusquam urbe egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:1)
itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 646:2)
spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:1)
illos repeterent animos Quirites quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 134:1)
multi caesi volneratique priusquam paventes portis inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 303:1)
dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 310:1)
Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 26:2)
ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 27:1)
fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, qua parte Minervae templum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:2)
- Volsiniis quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 30:1)
a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION