라틴어 문장 검색

te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
"non me ullius domus anxia culpet respectentve truces obliquo lumine matres, ibo libens certusque mori, licet optima coniunx auditusque iterum revocet socer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권147)
"tunc bella tibi ferrumque, quod ardes, ipsa dabo, et nullo matris revocabere fletu, nunc refer arma domum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권152)
Pisaeus Phlegyas opus incohat et simul omnes abstulit in se oculos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권258)
sed Mopsus idem trepidusque ferebat Actor idem, iam fama novis terroribus audax non unum cecidisse refert, sponte agmina retro non exspectato revocantum more tubarum praecipiant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권80)
verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis, atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus incohat Ismene:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권274)
miserum sociis opus et sua mandat proelia et unanimi vadit desertor amici, respiciens tamen et revocent si forte paratus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권87)
dixerat, et laetis socios revocabat ab armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권147)
- viamque incohat et maesto conversus ad aethera voltu sic ait:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권158)
"ego vulnera doctum iungere supremique fugam revocare cruoris Aetiona petam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권331)
plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
"ne tantum revocate gradus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권92)
dixit, et emissa praeceps iter incohat hasta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권310)
ille tenet revocatque suos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권363)
Facilius crescit, quam inchoatur dignitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F1)

SEARCH

MENU NAVIGATION