라틴어 문장 검색

Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 17:3)
Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:1)
Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 12:6)
Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:3)
Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 48:2)
hoc vitabis, hoc facies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 50:6)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:1)
Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:8)
Non enim vitat, sed fugit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:8)
Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:1)
hoc vitabis neminem lacessendo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:2)
interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:4)
Utrumque diverso genere corruptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 14:1)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION