라틴어 문장 검색

At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, conplexu avulsus Iuli, Auxilium inploret, videatque indigna suorum Funera:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:3)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Haec res non quaestione digna est, unde Virgilio aeneae falces in mentem venerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 8:1)
Munere sic nivea lanae, sic credere dignum est, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:2)
Si credere dignum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:4)
Quae vobis, quae digna, viri, pro talibus ausis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 12:3)
Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:2)
Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 9:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Rem tractatu dignam, inquit, Hore, quaesisti, sed cuius ratio in aperto sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:2)
Inridere te putas, Disarius ait, et tamen quaestio quam movisti et inquisitu et scitu digna est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:1)
Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:55)
Dignum te Caesaris ira Nullus honos faciet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION