라틴어 문장 검색

quum et intentio febris somnum impediat, et frictio non nisi in remissione ejus utilis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 7:2)
Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 7:6)
Quum febris remisit, frictione utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 9:4)
quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:2)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:5)
sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid, et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:2)
Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:1)
Sed si febris quoque est, haec in primis submovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 5:1)
si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 5:2)
tertio die, jam et febre et aqua liberato, cibum et vinum dedisse, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:9)
sed juvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 16:2)
Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:1)
Quod si febris aut nondum incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:3)
Diodes ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:3)
si post hunc febris, occidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION