라틴어 문장 검색

habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut iurgium deinde pugna, tum caedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:2)
nam et ex initiis summa colligitur, quale est, Non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:4)
similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 166:1)
, cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 170:4)
ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)
inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 28:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 16:1)
breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 157:1)
deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 270:1)
ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 275:1)
recte dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 46:3)
sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 107:1)
hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:1)
subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 210:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION