라틴어 문장 검색

quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:2)
nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:3)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)
tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:4)
Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장3)
Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장1)
Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장2)
Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cuncta studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam secuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장1)
Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장4)
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improuiso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장5)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장7)
Ita compositis rebus in loca quam maxime occulta discedit, ac post paulo cohortibus Siccam missum, frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장5)
Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciuiam magis quam formidinem ostentabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장9)
Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION