라틴어 문장 검색

Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
et fuere qui inimicos suos specie militum interficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장4)
Isdem diebus accessisse partibus utramque Mauretaniam, interfecto procuratore Albino, nuntii venere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장1)
uxor eius cum se percussoribus obtulisset, simul interfecta est, nihil eorum quae fierent Vitellio anquirente:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장3)
Tum interfecti centuriones promptissimi Othonianorum, unde praecipua in Vitellium alienatio per Illyricos exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장1)
ac mox feris obiectus quia non laniabatur, stolidum vulgus inviolabilem credebat, donec spectante Vitellio interfectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장4)
Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장1)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
sic Scribonianum sub Claudio interfectum, sic percussorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae provectum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장5)
in eo motu Aponius Saturninus Moesiae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad interficiendum Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob simultates, quibus causam partium praetendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장7)
caesus inter alios pater militis, cum filium comitaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장9)
caesae publice victimae cremataeque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장3)
praedictum ut paucis interfectis ceteros pavore ad mutandam fidem cogerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장11)
huc cecidisse Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere vinctas manus et capta traderent arma?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장8)
eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION