라틴어 문장 검색

An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:2)
noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 151:1)
ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:2)
namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 250:1)
idem, quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 201:3)
et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 224:1)
aut in illa, caedebatur in medio foro Messanae, motus laterum, qualis esse ad verbera solet, torquendus, aut vox, qualis dolore exprimitur, eruenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 237:3)
quin etiam manum in paenitentia vel ira pectori , ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 251:1)
sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:2)
Sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diuersum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissimis dicam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장12)
Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 6:1)
In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:1)
Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:2)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION