라틴어 문장 검색

dum pereas, nihil intererit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 539)
Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1165)
quid secus est aut quid interest dare te in manus argentum amanti homini adulescenti, animi impoti, qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2130)
Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:3)
equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 2:2)
puto autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 4:3)
bene autem interest funeri postquam ab inferis rediit, sicut interfuit antequam descenderet, ut medium actum ostenderet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 42)
Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:7)
itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 3:5)
eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:2)
nam ut nihil interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an nemo esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 80:3)
hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 2:1)
non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, turn nihil interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:8)
atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION