라틴어 문장 검색

tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 320:2)
ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 331:1)
hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 417:1)
- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 453:1)
haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 564:1)
nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 566:1)
postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis, sed - absit verbo invidia - ne posteris quidem timenda nostris esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 576:1)
"Et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 646:1)
Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 135:1)
postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad volgum conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 314:1)
is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 404:1)
In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:1)
ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 47:1)
maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION