라틴어 문장 검색

hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:6)
hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζηͺ.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 8:12)
haec autem eius modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit melius quam quorum utilitatem meam iunxi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 21 7:5)
eliciendae etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 4:4)
est autem ita temperatis moderatisque moribus ut summa severitas summa cum humanitate iungatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 274)
Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 5:5)
revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:4)
quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:3)
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:3)
Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est vultus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:6)
ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorum voluntati vocibus magis quam rebus inserviunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:1)
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:2)
libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:1)
quid in verbis iunctis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION