라틴어 문장 검색

igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 336:1)
bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:2)
posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur quo ab Tullo res omnis Albana cum coloniis suis in Romanum cesserit imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 528:1)
ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 529:1)
haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:1)
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 557:1)
deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 146:1)
et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:1)
obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad icto ademptum restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 166:2)
relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus traicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 236:1)
iis consulibus cum Latinis populis ictum foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 359:1)
tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis in columna aenea insculptum monumento esset, ab Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 364:2)
cum Hernicis foedus ictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 443:3)
periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 198:1)
Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION