라틴어 문장 검색

Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat, hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:1)
Sed contra haec omnia consuetudo, quam secundam naturam pronuntiavit usus, illos iuvat qui in tali motu saepe versantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:1)
Ut autem homo constet et vivum animal sit anima praestat, quae corpus inluminat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 17:1)
nervis etiam manuum pedum aliarumve partium, per quas decore vivitur, virtus inde praestatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:3)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Mel quod optimum est reliquo ponderosius est, in vase igitur mellis pars quae in imo est utique praestat pondere, et ideo supernante pretiosior est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:2)
Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:3)
Manus autem, ut rem fervidam ferre possit, nullo proprio iuvatur calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:4)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
O male concordes nimiaque cupidine caeci, Quid miscere iuvat vires, orbemque tenere In medio?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:36)
Non erat is populus, quem pax tranquilla iuvaret, Quem sua libertas immotis pasceret armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:9)
Dum voce tuae potuere iuvari, Caesar, ait, partes, quamvis nolente senatu, Traximus imperium tunc, cum mihi Rostra tenere Ius erat, et dubios in te transferre Quirites.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:69)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
Quid perdere fructum Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:84)
nec plus victoria Sullae Praestitit, invisas penitus quam tollere partes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION