라틴어 문장 검색

'Si ea, quae sunt luxuriosis efficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus , cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:1)
Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae cognitione consumant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:1)
quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 124:7)
Sed iam, ut omni me invidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:7)
quo quid absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 38:1)
Si nihil aliud quaereremus nisi ut deos pie coleremus et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:3)
Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:2)
opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:5)
Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:3)
cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:7)
quae quidem pleraque iure praetorio liberantur, non nulla legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:8)
Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:3)
Est Dicaearchi liber de interitu hominum, Peripatetici magni et copiosi, qui collectis ceteris causis eluvionis, pestilentiae, vastitatis, beluarum etiam repentinae multitudinis, quarum impetu docet quaedam hominum genera esse consumpta, deinde comparat, quanto plures deleti sint homines hominum impetu, id est bellis aut seditionibus, quam omni reliqua calamitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:6)
magna enim se et inveterata invidia nec turpi iactura, quando erat aedilis, nec maxima liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION