라틴어 문장 검색

Haec res avaris esse conveniens potest Et qui humiles nati dici locupletes student.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.1)
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, Redire in patriam voluit cursu pelagio;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.3)
Vicit locuples genus et formam pauperis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.2)
est enim locuples factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus, quod plerumque fortius amore est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 15:4)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:2)
Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 2:1)
allectus enim a Divo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae - ambitioni dicam an dignitati?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 5:2)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Velleius Blaesus ille locuples consularis novissima valetudine conflictabatur:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:1)
Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 4:2)
nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:1)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Quare ego vero honestissimae voluntati tuae pareo.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 4:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION