라틴어 문장 검색

Quare age et armari pubem portisque moveri laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro consedere duces pictasque exure carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:13)
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 27:2)
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:11)
Ex illo celebratus honos, laetique minores servavere diem, primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:3)
Ocius omnes in mensam laeti libant divosque precantur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:7)
miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque virum monimenta priorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:3)
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:10)
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem parvosque penatis laetus adit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:1)
Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:5)
geminas cui tempora flammas laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:5)
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret, laeta dedi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:8)
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:21)
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:19)
ille suo cum gurgite flavo accepit venientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:20)
Nunc sinite et placitum laeti componite foedus."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION