라틴어 문장 검색

quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, te laedi, cum quis laeditur inde, putas, sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 211)
Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 3:2)
Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 17:1)
coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
" Quare, si potentior aliquem læserit, tutius est illi læso potius pati, quam cum illo irasci;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 240:7)
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso - Vanescit culpa culpa repensa tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 868)
" Irascimur," inquit, " saepe non illis qui laeserunt, sed iis qui laesuri sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 16:1)
quibus aut odium crvdele tyranni aut metus acer erat oderant laesi, metuebant laedendi, hoc est qui timebant, ne laederentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3611)
quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:36)
an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 12:2)
" Verum est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est iam facit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 16:3)
Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam quam ostendimus non esse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 1:1)
Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:2)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION