라틴어 문장 검색

Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 41:5)
plano adeuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:6)
perscrutanda eius mala et in medium protrahenda sunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 30:3)
Si totam mihi ex omnibus metallis, quae cum maxime deprimimus, pecuniam proferas, si in medium proicias quidquid thensauri tegunt, avaritia iterum sub terras referente, quae male egesserat, omnem istam congeriem non putem dignam quae frontem viri boni contrahat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:1)
Non erit illi planum iter ;
(세네카, De Providentia, book 1 62:7)
Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:1)
stabilem in plano figere gressum;
(세네카, Thyestes 948:1)
effer in medium metus.
(세네카, Troades 454:2)
Si ego non interficio eum in medio istorum septem dierum, me mori faciet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:55)
Sero venit leo, ut caperet de animalibus, et stabat in medio sellorum donec homines traderent se sopori.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:5)
pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
seu te Lirinus priscum complexa parentem est, qua tu iam fractus pro magna saepe quiete discipulis servire venis vixque otia somni, vix coctos capture cibos abstemius aevum ducis et insertis pinguis ieiunia psalmis, fratribus insinuans quantos illa insula plana miserit in caelum montes, quae sancta Caprasi vita senis iuvenisque Lupi, quae gratia patrem mansit Honoratum, fuerit quis Maximus ille, urbem tu cuius monachosque antistes et abbas bis successor agis, celebrans quoque laudibus illis Eucherii venientis iter, redeuntis Hilari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum31)
in medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iucunda ludentum naufragia collidunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 19:1)
Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus iuga, censeas, uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:4)
sic aemulorum sibi in medio positi lacrimabilis praeda populorum, suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec impugnantum ira nec propugnantum caremus invidia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION