라틴어 문장 검색

at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장5)
ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장16)
adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장9)
Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur Germanico triumphus manente bello;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장1)
Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장8)
Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur, validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장1)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata, ut quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel dolore accipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장1)
non enim se proditione neque adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos bellum tractare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장6)
Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장1)
tradit C. Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium ponti laudes et grates reversis legionibus habentem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장3)
simul imparem oneri rem publicam, nisi vicesimo militiae anno veterani dimitterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장3)
at si mare intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter vehi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장7)
propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo se patris patruique vestigia prementem isdem in terris victorem sisterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장11)
nil opus captivis, solam internicionem gentis finem bello fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION