라틴어 문장 검색

quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 162:1)
cur servi qui militent non emuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 87:1)
haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 416:1)
cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent, quo minus militarent, eam rem litterae Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 631:1)
sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 211:1)
praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, Areas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 288:1)
sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis agenda inquit res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exequi iussi estis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 423:1)
plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 207:2)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)
hoc sacramento iuvenes milites faciendos censetis, Quirites?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 165:2)
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)
respondendum ad omnia iuveni tum admodum Demetrio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 556:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION