라틴어 문장 검색

ubi per haec consequuti sumus, ut jam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 3:8)
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit moenibus et tales uxorius obtulit arces.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:34)
sic se testatur et offert celsa potestatis species, non voce feroci, non alto simulata gradu, non improba gestu.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:206)
lenis facilisque moveri supplicibus mediaque tamen mollissimus ira nil negat et sese vel non poscentibus offert;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:225)
huic sese vultu simulatae coniugis offert mentitoque ferox incedit barbara gressu, carbaseos induta sinus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:115)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
hoc genus emptori cives cum moenibus offert, hoc vendit patriam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:171)
oblatum sacris natalibus aurum vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae41)
ultro se purpura supplex obtulit et solus meruit regnare rogatus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:22)
evadere neutri dedecus aut mixtis licuit procumbere telis amissa specie, raptis insignibus ambo in vultus rediere suos manibusque revinctis oblati gladiis summittunt colla paratis et vitam veniamque rogant.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:40)
cessante iuvenco ditior oblatas mirabitur incola messes."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:100)
qualis erit terris, quem mons Euandrius offert Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:4)
fulgentia tecum collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:23)
Oblatum Stilicho violato foedere Martem omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:87)
mox nomina supplex cum fletu precibusque ciet veterumque laborum admonet et frustra iugulum parcentibus offert, defixoque malis animo sua membra suasque cernit abire manus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION