라틴어 문장 검색

Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 2:3)
Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:8)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:1)
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:6)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 24:1)
atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 13:4)
iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 27:4)
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:1)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
hora momentumque temporis evertendis imperiis sufficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:3)
Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:4)
" Infinita," inquit, " praecepta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 35:1)
Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION