라틴어 문장 검색

qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:2)
Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:1)
At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:5)
Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 21:1)
Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:4)
In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:1)
Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:6)
in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:3)
quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 1:3)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:7)
Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:3)
Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:3)
Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:5)
Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:5)
sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION