라틴어 문장 검색

et erant quos varia sors rerum lacrimaeque et misericordia subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장9)
namque et Neronem ipsum Vitellius admiratione celebrabat, sectari cantantem solitus, non necessitate, qua honestissimus quisque, sed luxu et saginae mancipatus emptusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장3)
quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- gistris didicit aususque est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장4)
nec eo segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum flebilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장7)
Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis excivit, segniter et necessitatem dissimulans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장1)
ea necessitas seu fortuna lapsas iam partis restituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장7)
nec deerat ipse vultu voce lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepidantium est, immodicus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장9)
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장8)
ita periculum ex misericordia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장4)
deformitas exitus misericordiam abstulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장18)
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장10)
ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장5)
Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장1)
nec multo post necessitas abiit sive omissa simulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장2)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION