라틴어 문장 검색

Quomodo hoc fieri potest?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:4)
Quomodo certitudinem habemus hauriendi a « vero Iesu », per saecula?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:5)
Quomodo agendum, ne quid amittatur, sed e contrario, ut omnia altiora in fidei hereditate reddantur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:2)
Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:9)
Tali modo apparet sensus actionis quae in Baptismo impletur, nempe immersio in aquam:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:8)
Fides, ut diximus, percipitur tamquam iter, via nempe percurrenda aperta ad occursum cum Deo vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:2)
genus nempe rudis fidei, fidei simplicium, imperfectae, quae permanebat iuxta gradum carnis Christi atque contemplationis eius mysteriorum;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:4)
necnon alterum fidei genus, altius et perfectius, fidei nempe verae, reservatae parvo manipulo initiatorum qui exaltabantur intellectu ultra carnem Iesu usque ad mysteria ignotae divinitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:5)
Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:2)
haec illuminatur perinde ac ingreditur in vim dynamicam hoc amore apertam, quatenus nempe iter fit et actio in amoris plenitudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:3)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
In conventibus Dierum Mundialium Iuventutis omnes percepimus quomodo fidei laetitiam, officium fidei firmius studiosiusque tenendae iuvenes ostenderent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:5)
Ipsa magnam detegere sinit vocationem, vocationem nempe ad amorem, et certiores facit hunc amorem credibilem esse, et operae pretium esse ut eidem commendetur, quoniam fundamentum eius invenitur in Dei fidelitate, quae fortior est qualibet nostra infirmitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:9)
Nobis dicere liceat in beata Virgine Maria ea adimpleri, in quibus supra institimus, nempe credentem in sua fidei confessione prorsus implicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:1)
caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait
(프루덴티우스, Apotheosis, section 349)

SEARCH

MENU NAVIGATION