라틴어 문장 검색

Nulla proprie tanta fieri concordia vel regi possunt, quanta illa quae unus tantum et condit et regit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:13)
Quam honestum vero sit ac salubre, omnia ad unum optimum tam rectorem quam conditorem spectare, et cuncta potius ratione quam casu seu fieri, seu regi, nullus est cui propriae ratio non suggerat conscientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:16)
Inquiramus eos qua ratione malint eligere Deum non esse quam esse, et cum ad neutrum cogi necessario possint, et alterum multis commendetur rationibus, alterum nullis, iniquissimam eorum confundamus impudentiam, qui id quod optimum esse non dubitent, omnibusque etiam tam rationibus quam auctoritatibus consentaneum sequi respuant, et contrarium amplectantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:21)
At fortassis, inquies, quod, si eo tempore quo aliud facit, illud facere possit, et non videlicet in alio tempore, constat eum uno tempore posse quod alio non potest, nec semper eum aequaliter posse omnia, nec semper aequaliter omnipotentem permanere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:1)
Potest facere aliquo tempore quod alio facere non potest, duobus modis intelligi valet, uno quidem ut illa determinatio temporis ad facere applicetur, alio falso, si ad posse ipsa conjungatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:8)
nec inde annuendum est quod aliud uno tempore sciat quod alio nesciat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:3)
Si enim dicatur, potest Deus id modo facere, et ad verbum potest, adverbia referantur, falsissimum est, quia jam uno tempore quamdam habet potentiam, quam alio non haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:5)
Moveri quippe localiter, id est de loco ad locum transire non potest, nisi unum deserendo locum migret ad alium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:19)
Quid est enim dicere Deum fieri hominem, nisi divinam substantiam, quae spiritalis est, humanam, quae corporea est, sibi unire personam in unam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:2)
tres istae naturae conveniunt, ita unaquaeque harum trium substantiarum ibi propriam retinet naturam, ut nulla earum in aliam commutetur, ut nec divinitas, quae humanitati conjuncta est, aut anima fiat aut caro, sicut nec anima unquam potest fieri caro, quamvis in singulis hominibus una persona sunt anima et caro.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:4)
Ut igitur expositum est, cum dicitur Deus fieri caro, vel Deus homo esse, sic accipiendum est, ut divina substantia humanae sociari in personam unam intelligatur, non illa effici cui sociatur, sicut nec anima hominis caro fit cui unitur, nec in ejus naturam convertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:1)
Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:4)
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed humanitatis in Deum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:5)
Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:6)
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, id est in humanitatem, sed per assumptionem humanitatis a Deo factam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION