라틴어 문장 검색

postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex inproviso civitas capta est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5649)
effunduntque ducem et hoc loco omisit occisum, ut supra Dardanides contra furit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5741)
te vero, o Lucage, nec equorum tarditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pandarus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut et paulo post Turnum agit imago bella deserere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5923)
quod nequivit efficere, nam a Valero ante quam ad Messapum perveniret, occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7512)
unde etiam Horatius Pulvillus in Capitolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut quidam putant falso, ut alii, pro vero, ait 'cadaver sit', nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 23)
ideo autem nunc tropaeum ponit Aeneas, quia nondum plenam est victoriam consecutus, sed occiso Mezentio fugavit exercitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 64)
maxima res effecta viri occiso tanto duce:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 141)
sed inter auguria etiam hoc habebatur, si avellentem facile sequerentur, adeo ut cum filio in Orodis bello sit Crassus occisus, qui iturus ad proelium avellere signa vix potuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 194)
sane cum hortatur socios ut sepeliantur occisi, ipse defunctis velut epitaphion dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 246)
inimicaque nomina figi pro 'inimicorum'. dicit autem adfixos tropaeis titulos cum nominibus occisorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 847)
meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus nihil est aliud quod possit vel virtus tua, vel fortuna praestare - nam his rebus victoria contingit - nisi ut occiso Turno et vindices filium et patrem consoleris orbatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
sed gnato manes perferre sub imos ac si diceret hanc solam esse causam, quae eum cogat ad vitae patientiam, ut filio Turni nuntietur interitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1811)
hic alii spolia occisis derepta Latinis secundum suae gentis ritum alii hostilia arma, alii peremptorum cremabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1931)
natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2475)

SEARCH

MENU NAVIGATION