라틴어 문장 검색

"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo, fluxus odoratis vexat venatibus Indus, illa tamen pasci suetos per Cypron olores vittata stringit myrto, quis cetera tensis lactea puniceo sinuantur colla corallo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 40)
"hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus, scrupeus asprata latrare crepidine pumex incipit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem65)
pro quo precem sedulam fundo, ut perspectus chartulis suis si quid iure competit instruatis, quae qualiterve sint obicienda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 2:1)
sed si inter coram positos aequanimiter obiecta discingitis,1 arbitror hunc laboriosum posse probare quod obicit, si tamen inter argutos armatos tumultuosos, virtute numero contubernio contumacem poterit ex aequo et bono solus inermis, abiectus rusticus, peregrinus pauper audiri, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Riothamo suo salutem 2:3)
spernit obiectos sternit incautos;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:3)
"heia, inrumpe deos et fata latentia vexa, laurigerosque ignes, si quando, avidissimus hauri!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권204)
an terris saevire an malit in undis, an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam29)
par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi, qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda, tendentem cursus vexantemque ilia nuda calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii42)
"me, me, divum optime, solum obiecisse caput fatis praestabat, an illud lene magis cordi, quod desolata domorum tecta vides, ignique datis cultoribus omnis lucet ager?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권220)
non segnior ardet huc illuc clipeum obiectam, seque ipse recedens circuit, interdum trepidis occurrit et instat spicula devellens, clipeo quae plurima toto fixa tremunt armantque virum saepe aspera passum volnera, sed nullum vitae in secreta receptum nee mortem sperare valet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권235)
"o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권221)
non secus obiectas acies turbamque minorem dissimulat transitque manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권315)
stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, pectoraque invisis obicit fumantia muris, ne caderet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권434)
Perturpe est enim, quod obicitur in obiciente cognosci.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION