라틴어 문장 검색

Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 24:2)
habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:3)
Cogitet quam multa contra bonum morem faciat, quam multa ex is, quae egit, veniam desiderent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:4)
Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 49:1)
In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 51:1)
Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 76:3)
gratissimum putavit genus veniae nescire quid quisque peccasset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:5)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
Quam saepe veniam qui negavit petit!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:2)
referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:8)
Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)
Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 129:1)
Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:6)
" Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION