라틴어 문장 검색

Quocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:10)
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:1)
Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 7:3)
Secuntur pericula et occurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:5)
Sic et illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 4:3)
Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:3)
Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 14:1)
In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:4)
Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:4)
Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:3)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Occurrent acti in exilium et evoluti bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:1)
Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:2)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION