라틴어 문장 검색

nec nisi deletis tutum rescribere ceris, ne teneat geminas una tabella manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 105:1)
vidit ut oppressa vestigia corporis herba, pulsantur trepidi corde micante sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 150:2)
Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:10)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Sint artus avidis anguibus esca tui . Vel tua maturet , sicut Minoia fata, Per caput infusae fervidus umor aquae . Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus, Aerias volucres compede fixus alas . - Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus , Caesus in inmensum proiciare fretum . Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amore Oderit , et saevo vulneret ense puer . Nec tibi fida magis misceri pocula possint, Quam qui cornigero de Iove natus erat . More vel intereas capti suspensus Achaei, Qui miser aurifera teste pependit aqua . Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum , Opprimat hostili tegula iacta manu . Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, Sparsa per Ambracias quae iacuere vias . Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 14:2)
" Voluit deus ora loquentis opprimere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:7)
namque omnibus unum opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum impugnante fidemque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:2)
Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas et notat et delet, mutat culpatque probatque, inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:8)
Scripta "soror" fuerat, visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:12)
socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:5)
dolor addidit iram, oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 54:3)
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:3)
Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:6)
opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas, at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 221)
me deus oppressit, nullo mala nostra levante:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 529)

SEARCH

MENU NAVIGATION