라틴어 문장 검색

Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis Cum fato conversa fides, murisque recepti, Praecipiti cursu flexi per cornua portus Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:41)
Angustus puppes mittebat in aequora limes, Arctior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:44)
Ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:48)
Titan iam pronus in undas Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis, Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est, Seu iam plena fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:23)
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes, Qua mare tellurem subitis aut obruit undis, Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:33)
Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:35)
Di melius, quod non Latias Eous in oras Nunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata velox Pannonio, Dacisque Getes admixtus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:7)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
Sed sparsus in agros Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:45)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Quaque fretum torrens Maeotidos egerit undas, Pontus et Herculeis aufertur gloria metis, Oceanumque negat solas admittere Gades.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:52)
Colere nec umquam Tam variae cultu gentes, tam dissona vulgi Ora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:57)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION