라틴어 문장 검색

sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 294:2)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 21:1)
hoc enim oratoris est, illa causae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 24:3)
nam et minari et deferre etiam non orator potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 31:2)
nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:1)
nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:2)
id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:3)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
tum autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 127:2)
cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:2)
et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:4)
utrobique autem orator meminisse debebit actione tota, quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt, verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 180:1)
potius a causa quam ab oratore profecta credantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 215:3)
Pompei , in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 235:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION