라틴어 문장 검색

qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum, neu cum eo exercitum damnaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 451:3)
legati circumstantes sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 453:1)
haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et complexus filium, plurimis cum lacrimis agebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 481:1)
tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt ut veniam errori humano, veniam adulescentiae Q. Fabi daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 496:1)
prior Samnitium imperator, aegre patiens quo tam ferociter adequitasset inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 313:1)
orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 143:1)
orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:3)
pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:2)
obtestari ne pravo cum collega certamine rem publicam prodat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 242:1)
haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 245:1)
et quia lentior videbatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis in hostem ut secum impetum faciant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 393:2)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 91:1)
egentes ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad vindices futuros declinant legatisque ad consules missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 551:1)
quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 444:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION