라틴어 문장 검색

Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memorant;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:1)
et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 2:2)
apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:1)
praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:2)
sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 2:1)
Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 1:1)
igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 2:1)
caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 4:1)
primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:3)
nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장2)
quippe Titum filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장12)
occulta fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberisque eius imperium post fortunam credidimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장13)
benigne excepti modestia certavere, sed brevis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장7)
et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장7)
Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi Othonem expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION