라틴어 문장 검색

is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:2)
et locus pro vobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 344:2)
unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 396:1)
inde victor exercitus Bovianum ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 435:1)
caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 518:1)
ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:1)
lux insequens victorem victumque ostendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 149:3)
hacine inquit victoria sola aut hac praeda contenti estis futuri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 217:1)
victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 384:3)
ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 397:1)
et hic arma et viros invenies nec vivo consule tuo nisi victor castra intrabis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 518:2)
agros depopulati, cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria redeuntem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 526:2)
et consul adfirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ad hostis accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 601:1)
ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:1)
eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque primum translato e Graeco more victoribus datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 678:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION