라틴어 문장 검색

sed certum hoc non esse minime ignoro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말278)
- penitet habent 401,5.8 441,8 GKRV, 428,7.14 GKV, 385,11 V, poenitere 451,10 GRV.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말368)
sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)
quid enim dicant et quid sentiant i qui sunt ab ea disciplina, nemo mediocriter quidem doctus ignorat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 7:4)
ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque etiam esse discenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:7)
nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:2)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
tanta vis fuit paenitendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:6)
- an ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 35:6)
sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:4)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)
cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:2)
Aegyptiorum morem quis ignorat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:6)
sapientis est enim proprium nihil quod paenitere possit facere, nihil invitum, splendide constanter graviter honeste omnia, nihil ita expectare quasi certo futurum, nihil, cum acciderit, admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION