라틴어 문장 검색

mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 601:3)
quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccaverint provocare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 312:2)
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 235:1)
peccetur in vos, dum digni sitis, quibus ita satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:2)
funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 156:1)
Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventam egerit, senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint, prope in exsilium ignominiosam pati militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 30:1)
Scipionem bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 377:1)
revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:2)
deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 593:1)
pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad vindicanda peccata habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 302:2)
haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 362:1)
privatos suo periculo peccaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 686:3)
ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 83:1)
adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 106:3)
nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse ut quem vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 150:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION